Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 278

Turpior utriusque speciei gradus est, praesertim secundae §~276. quando de mediis cum aliqua morum nobilitate, §~213, 214. cogitandum est, cogitatur autem de iisdem pellucentibus ubique moribus vix simpliciter honestis, aut omnino dissolutis et illiberalibus. Haec ultima erit Abiecta de Mediis Cogitandi Ratio. Taedet exemplorum obscenorum, quo carmen Catulli 25. al. 29. et epithalamia sexcenta. Huc potius ad primam speciem illustrandam animus Menedemi in Ter. Heaut. Act. I. sc. I. tota, cui Chremes: Habes Servos complures. Proinde quasi nemo siet,

Ita tute attente illorum officia fungere: Ipse de se Act. V. sc. I: In me quiduis harum rerum convenit, Quae sunt dicta in stultum: caudex, stipes,

asinus, plumbeus.