Iam fingamus nobis mente, vel Athenienses, quibus Demosthenes, vel Romanos, quibus Cicero suis in orationibus de sublimibus aliquando vere pulcre cogitare laborarunt. Vel substituamus etiam illis, ex nostra vivendi ratione, concionem de gravissimis sacrorum momentis habendam. Quam hic pauci cogitari possunt ad primum obiectorum personalium genus §~289. pertinentes? Ex iis autem ipsis, quotquot sint, esse tamen quidam possunt, qui, caeteroquin optimi, rigidique virtutis severioris, aut boni publici strenui defensores, id interim, de quo nunc agitur, praesertim admodum determinatum, vel omnino singulare si sit et individuum, nunc forsan ignorantes, nunc omnino contra illud praeoccupati, parum illi pretii existimationisque tribuerent, nisi meliora doceremur. §~291.