Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 293

Reliqui omnes, quorum in commodum orator sublime cogitandi genus possit suum facere, erunt, in quibus generosiores utique latent instinctus, sunt, quae possint divina luce collustrari sacrisque incitationibus inflammari, nunc autem bona pars minus attenta; alii satis remisso cum animo accedunt, vel ideo, quia sibi nota iam satis temere statuunt, quae sint audituri. His circumstantiis utique sublime cogitandi genus oratoris, cuius ad haec voces bene multae possunt audientem transvolare; quas lector iterata forte lectione maturius perpenderit, §~170. multum copiae, multum ubertatis et amplitudinis ad perfectam suam plenitudinem requiret, et latitudinem paene Platonicam, §§~158, 116.