2) Magnitudinem cogitandorum, etiam naturalem, §~181. eam servat, quae nec comparata primario themati, personisve vel loquentibus, vel obiectis personalibus, in nihilum comparativum abeat, evanescens, e.g. §~198. nec e contrario sub eadem comparatione illa, quae iam dixi, primarium thema, e.c. quando semper in magnis maxima legitur magnitudo cogitandorum quorumvis, si grandia quidem illa, thema, e.c. fuerint, neque tamen in magnis maxima, §~207. elevet potius, obscuret, et minuat, quam amplificet, ornet et extollat. Par est sublimi cogitationum generi cura dignitatis generice maximae, sed in maxime dignis gradus simul, ut ita dicam, specifici, §~207. ne tollatur altius, aut deprimatur, ac et hic requirit, earum etiam partium laterumque, ex quibus eximia contemplanda sunt, ut talia, sedulo cautis vergentibus ad mediocritatem, vel omnino tenuitatem variis lateribusque cogitandi non male electi, §~215. nisi opere in longo habeat aliquando locum et hic. §~235.