Exemplum huius cogitandi generis Cicero ipse suam orationem pro Rabirio citat, eodemque iure suo referuntur oratio pro Milone paullatim surgens, Catilinaria II. Philippica II. et in Pisonem. In Aeneide imum ex grandibus cogitandi generibus Scaliger in descriptione ludorum L.~V. medium L.~I. summum L.~II. et VI. deprehendit. Liceat ex sacris exemplum addere. Sit magnum in maximis, quod Longino §~IX. vehementer placuit: Sit lux et fuit. Maius est: Tetelestai. Maximum: Sit deus omnia in omnibus.