Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 323

IV. Sublimia quorundam fidem superant, §§~301, 286. Hinc, qua consequentia? tamen infertur: Omnem fidem superantia quo largius congeres, hoc sublimius cogitabis. Haec quinta tumoris, de quo nunc, §~318, species in incredibilitate qualicunque sublimitatem quaerentium. His semetipsum transcendere videbitur Ovidius, quando ait Me. VII. 104:

Ecce! adamanteis Vulcanum naribus efflant Aeripedes tauri: tactaeque vaporibus herbae Ardent, utque solent pleni resonare camini, Pectora sic intus clausas volventia flammas, Gutturaque usta sonant.

Hos sublimes Petronius ridet, qui nihil ex iis, quae in usu habemus audiunt, et vident, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis, ut patrum suorum capita praecidant, e.c.