Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 324

V. Sublimia non omnibus omnia lucent, §~303. Hinc inepte concluditur: Quo obscurius, hoc sublimius. Habes sextam tumoris et ineptae sublimitatis, §~318, speciem. Huius amicis Tacitus Livio, Lucanus et Statius Virgilio praestant, qua sublimitatem, quoniam intellectu saepe difficiliores sunt. Videamus exemplum. Virgilius Augusto: Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos, Georg. I. 503. Statius, inventionis gloriam habere quia non potest, ob obscuritatem tamen, fautoribus huius palmam sublimitatis eripuisse videbitur Virgilio, sic Titum alloquens:

O! Latiae decus addite famae! Quem nova maturi subeuntem exorsa parentis Aeternum sibi Roma cupit: licet ardior omnes Limes agat stellas, et te plaga lucida caeli Pleiadum, Boreaeque et hiulci fulminis expers

Sollicitet: licet ignipedum fraenator equorum Ipse tuis alte radiantem crinibus arcum Imprimat, aut magni cedat tibi Iuppiter aequa Parte poli, maneas hominum contentus habenis Undarum terraeque potens, et sidera dones.