Argumentum augens, et huc primario pertinens, est in Longino S.~XXXVIII hyperbole tam in cogitando quopiam, ut magno, quam in cogitando alio, ut parvo, limites ordinarios transgressa, si vere sit figura. §~26. Posterior, diasyrmus, est argumentum extenuans, §~329, non satis aliquibus apte Tapinosis dicta, quae potius pro graeca denominatione omnis argumenti deprimentis, saltim in vitiis, habenda est. Huc vocavi hyperbolen, quae figura sit.
Iam saepius enim prae me tuli phaenomena illa, in pulcre cogitatis dictisque observata et graecis plerumque denominationibus ornata, quae pueri discimus, ut figuras, tunc demum hoc titulo digna me iudicare, si cum ratione sufficiente locata deprehenduntur, et insigne quid in focum pulcritudinis sua etiam ex parte conferant. Hinc Longino hyperbolae crypticae maxime placent, ita limites altitudinis profunditatisque transgressae, ut tamen ne illud quidem factum videatur. Exemplum in communi germanorum phrasi deprehendo; quando vehementer ex vulnere suo cruentatum in suo natare sanguine dicunt.