Eandem, nisi maiorem, vim habet in fine repetens, quae commendare vult altiori perpensioni, epistrophe, vel epiphora, si vere sit figura, §~342. Qualis Plauti: Qui omnia se simulant scire, nec quicquam sciunt, / Quod quisque in animo habet, aut habiturus est, sciunt, / Idque, quod in aurem rex reginae dixerit, / Sciunt, quod Iuno fabulata est cum Iove, / Quae neque futura, neque facta sunt, tamen ii sciunt.
Iam maior est apud Ciceronem, II. Philipp. Doletis tres exercitus populi Romani interfectos? interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives? Eos quoque eripuit vobis Antonius. Auctoritas huius ordinis afflicta est? afflixit Antonius. Pessimi fuit ominis in Maximinum epiphora, quae inerat versibus graecis, quos in eum dictos narrat Iulius Capitolinus in hanc sententiam: Qui ab uno non potest, a multis occiditur. Elephas grandis est, et occiditur. Leo fortis est, et occiditur. Tygris fortis est, et occiditur. Cave multos, si singulos non times.