Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 345

Symploce, epanalepsis, anadiplosis, ploce, epizeuxis, repetitorum positu differentes, quem ego parum curaverim in rebus, in hoc conveniunt figurae, ut venuste repetant, penitius consideranda, §~333. Est eiusmodi elegantia in Ov. Fast. II. Una dies Fabios ad bellum miserat omnes, / Ad bellum missos perdidit una dies.

In tenui praesertim genere cogitandi, si qua tamen comparative prae reliquis esse aliquid iudicandum est, adhiberi solent cum imitatione suavi morum per simplex vivendi cogitandique genus usitatorum, quoniam eius modi homines, raro cogitant, quae non sibimet ipsi saltim dicant, adeoque gravius sibi visum iterum iterumque cogitantes iterum etiam iterumque significant. Hinc hae figurae tam crebrae in bucolicis, Catulli hendecasyllabis, anacreonticis e.c.

Surgamus. Solet esse gravis cantantibus umbra. / Iuniperi gravis umbra, nocent et frugibus umbrae.