Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 348

Synathroismum, quem aliqui congeriem dicunt, iam in argumentis locupletantibus vidimus, §~148, et in augentibus ad sublimitatem usque, §~298. Valet enim et in tenui, et in medio cogitandi genere complexus eiusmodi, quo congestarum veluti totum animis offertur, magnam absolute, quantamque relativa quaeritur, excitare perceptionem.

Ita Cicero, pro lege Manilia: Quod denique belli genus esse potest, in quo eum (Pompeium) non exercuerit fortuna reipublicae? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta.

Congeries maior, hinc et celerior, huc etiam pertinet epitrochasmus, Virg. Aen. IV. faces in castra tulissem, / Implessemque foros flammis, natumque patremque / Cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.