Quanquam figuras omnes sententiae Vossius dicit in rebus ipsis quandam habere dignitatem: non tamen omnes huc traho, nec plurimas, sed eas potissimum, quas ex medio significatu vocis, §~330, auxeseis dicas, §~329. Nec enim opus est incrementum, nec minorem, satis adhuc verisimilem, hyperbolen synecdochice tantum auxesin dicere, nec superlationem meiotiken catachrestice tapinosin, §~339.
Interim incrementi, §~334, quod climax stricte non sit, §~346, breve adhuc videamus exemplum ex Seneca, qui turpissimam ex negligentia iacturam eorum dolet, quorum, si volueris attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus.