Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 372

Singulare documentum animi magni in tenuibus est quaedam eruditionis abnegatio, si data opera maioris ingenii, cognitionis, ac animi vir tenuia tamen expressurus, ne verisimilitudinem laedat, in eius persona, quem simulat, errorem committit. Huc post Theocritum, Virgilius in exemplum vocatur, quando scribit I. Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho, Actaeumque Atticum interpretantur, non ac si Aracynthus fuerit in Attica, sed quasi simularit Virgilius pastoris ignorantiam geographicam: II. Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen, nec constructiones de populis, terris, fluviis, ad quos veniamus, consuetas adhibet, nec Cretae flumen adscribit, quod habeat, quoniam Oaxen hi quaerunt in Scythia, illi in Mesopotamia. Quos penes verum sit, nosse pastori licet cum ignarissimis.