Magnum satis ad tenuia proportionate cogitanda pectus ac ingenium, et potest, et ardet hoc magis pura a sordibus et rerum et significationis eloquutionisve sua et intaminata servare, quo se meminit plebi vicinius, quo hinc facilius posset turbae involvi, quam tamen non minus abhorret, ac illud sublime: Odi profanum vulgus et arceo, §~243. Idem in absolute magnis vel minimus, vel nunc saltim, ac unum ex minimis, se gerens animus, non sectatur paradoxa honestis tantum non omnibus ex simpliciori vivendi formula, sed satagit rerum suarum, si iisdem probare sua, si iisdem sine salebris ac spinis mentem evidenter declarare, si potest eosdem eius certiores reddere, quod persuadere volebat bonis, idque sine ambagibus, quas pauci capiant aequalium, §~244.