Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 383

Magnus in tenuibus laborans eleganter animus mavult aliquam siccitatem, quam tumidis vel inanibus emboliis lascivire, gnarus odiosam esse circensibus pompam, §§~281, 284. exilitatem quandam, §~249. praeferet lutulento cuivis flumini, quale Lucilii, si in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno. aridum autem, §~255, exsangue, §~258, et ieiunum cogitandi genus, §~259. aeque abhorrebit, ac frivolum, §~261. omnia denique cogitabit, volet, aget, ex veteri prudentum formula: Uti bene inter bonos agier convenit.