Magnanimitas, cuius sublimia Longinus Echo dicit, et de qua nunc loquimur, non omnino quidem transcendit horizontem aestheticum, neque res ita sibi tantum concipit, uti pura philosophiae scientia, maximis tamen generice inter observabilia quia potissimum et paene solis inhaeret, versatur in iis materiis, quae sunt horizonti rationis logico aestheticoque communes, et hinc, ac simul aliis ex caussis, plus rationis admixtum habet eiusdem analogo, plus distinctionis etiam mathematicae, proptereaque gradus in ipsis generice maximis, ut ita dicam, specificos metitur observatque curatius, ac magni, de quibus S. XXV. animi. §~207. Principum est et regum vere magnorum, ingenti cum facilitate, suum tamen in omni consuetudine cuique tribuere, vel in iis, quae minora videantur, et gradus honorum dignitatumque potiorum, vel infra, vel iuxta se positarum apprime tenere, et secundum hanc veluti scalam cuivis reddere personae convenientia.