Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 402

Hinc ne nobili quidem cogitandi vivendique generi sufficiens animus non solum ad hanc concipiendam magnanimitatem inhabitilis est, sed etiam illi falluntur, qui in his generice maximis specifice sibi maxima semper legentes transvolant in his minora ac media, quibus fatentur se pulcre cogitandis impares esse, grandium interim maxima belle se posse describere secum oppido certi sunt, §~209. Vires sunt potius praetentandae in grandibus, quorum alia in occasione neglectus ipse adhuc sublimior erit, in grandibus, quibus adhuc satis multum pompae, cerimoniarum, aurique et ostri regalis extrinsecus accedit, ut tandem vel nudam maiestatem, maiestatem, inquam, herois unam ex maximis, vel puriora sacra, dum intra mentem peraguntur unice, sublimius effingere sufficias. Illa vero deridenda arrogantia est in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremes vero, aut etiam maiores, gubernare didicisse. Cic. de Or. I.