Nostra nunc magnanimitas omni opera cavebit et bathous genus quartum et omnes eius species pro gradu turpitudinis, §~310. Dii Virgilii iam theoprepoteros loquuntur, agunt, patiuntur, ac Dii Homeri. §~311. Virago Virgilii de rebus ad se pertinentibus commentatur augustius, §~408. quam Dido Ovidii: Durat in extremum, vitaeque novissima nostrae,
Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor. En! querulam de perpetua calamitate mulierem ordinariam! Virgilii Dido se felicem, excepta novissima calamitate, fortior praedicat.
Occidit internas coniux mactatus ad aras, Et sceleris tanti praemia frater habet. Haec, queritur multis virum, inultum et sicarium impunem immo praemia habentem; illa brevibus sibi viri ultionem fratrisque poenas gratulatur. Prius est cuiusvis foeminae.
Exsul agor, cineresque viri patriamque relinquo, Et feror in duras hoste sequente vias. Applicor ignotis, fratrique elapsa fretoque, Quod tibi donavi, perfide, littus emo. Quid hactenus legimus in Ovidio, quod non cuiusvis praefecti cuiuscunque militaris evenire possit coniugi? §~312.