Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 408

Habeat gravitas nationis germanicae per omnes gradus magnorum cum decore decurrens, quae regerat suam gracilitatem ultra modum efferentibus vicinis. Fuit inter eos, quo dicam homuncionem nomine? qui cruciatus hominis optimi maximi genus humanum infinitis malis eximentes ludicris illis novorum gelasimorum versiculis proscinderet, et Christianus tamen in regno Christianismi videri vellet. Centum civibus ipsa Iustitia veniam potius daret in tenuibus peccandi graviter, quam huic uni in una re, profecto, gravissima vile cogitandi genus levissime adhibenti. §~317.