Pone in duabus pulcre cogitandi materiis analogo rationis soli ac sibi relicto nihil pellucere falsitatis et absurditatis, utrasque tamen esse logice falsas. Iam locus, et aetas, in quibus, et obiecta personalia, quibus potissimum cogitas, penitius inspicienda sunt. Prima datarum materiarum ita logice falsa sit, sed ut ibi, ubi vivis, tuis temporibus, et iis, quorum maxime gratia cogitas, vel incognita omnino praesumi possit falsitatis demonstratio, vel eos saltim tua pulcre meditando non admodum eandem animo praesentem habituros esse. Haec cogitari potest sine falsitatis aestheticae macula, §~451.