Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 453

Secunda sumendarum §~452. materia sit apud multos plura per saecula sensitivis animarum facultatibus visa vera: tunc autem et ibi, ubi vivis, iisque, quibus imprimis tua probare velis, sit iam eius falsitas rationis, etiam illuminatae, viribus, ita patens, et manifesta, ut nec eius oblituros esse suae certitudinis rationalis, dum examinant tua, spectare possis, sed potius metuendum sit, ne omni tuo conatu iisdem, plausus instar, extorqueas acclamationem similem illi:

Maxima de nihilo nascitur historia.

Haec secunda materia falsitate laborat, etiam aesthetica, quia ratio impedit, quicquid illi forsan adhuc insit veri, nunc infinite parvi, §~430. sensitive cum aliqua vi et delectatione percipere. §§~423, 451.