Sit, quod eleganter cogitare aggrederis, somnium obiective sumtum, M. §~91. cuius iam intus et in cute latet destructura illud serius aut citius absoluta contradictio, M. §~15. aut ex pluribus eiusmodi vanis rerum speciebus, aut ex veris in se vanus tamen et structura incompossibilium laborans animo tibi surgat mundus fabulosus, M. §~91. Istud autem, vel hic etiam, ita se habeat, ut 1) impossibilitatis internae vitium prorsus non pateat analogo rationis 2) rationi ac intellectui, quas in te spectatoribusque tuis praecipuis praesumere debes, vel etiam lateat, vel saltim ea non obversetur evidentia, quae totam pulcre placituri operis fabricam, velut aranearum telas, disiectura sperari debeat: Hoc somnium, hic mundus fabulosus per tribunal aestheticum non annihilatur. §~452.
Sic unum sectantur iter, et inania rerum Somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles. Prud.