Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 456

Somnium eiusmodi, vel mundus fabulosus, §~455. vel 1) ipsi rationis analogo sistat iam pugnantia, se mutuo tollentia, absurda, vel 2) rationis et intellectus, apud tuos spectatores, toties iam nigrum theta inustum habeat, ut contra omnem rationem, nunc etiam, quae cogitas, te cogitare illos iudicaturos certus esse possis, et eiusmodi somnia, mundi eiusmodi fabulosi, ob falsitatem etiam aestheticam, ex campo meditationum venustarum exsulent. §§~453, 431.

Pictoribus atque poetis, Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas,

Sed non, ut placidis coeant immitia, non, ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.