Sit aliquid per certam libertatem vere adunaton, sed haec moralis impotentia, partim soli intellectui et rationi pateat, et huius accuratiori dynamometriae, partim nec eidem, nunc saltim, et apud spectatores, quos tibi conciliare praesertim optas, adeo evidenter obversatura praesumi potest, ut discutiat omnem analogo rationis apparentem possibilitatem moralem. Etiamsi moraliter eiusmodi impossibile tuis immisceatur cogitationibus ad elegantiae regulas componendis: non tamen est, quod ex aestheticis sententiis falsi reus agi metuas, §~445.