Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 464

Quanquam forum aestheticum falsitatis suam moralis reprehensionem et illiciti directo non ultra sensitivi horizontis terminos extendat: nec hinc immediate falsitatis accuset aestheticae cogitationes ad elegantiarum lydium lapidem exigendas, nisi quae contra licitum, pium, honestum, decorum illud impingunt, quod et analogo rationis tale patet;

pone tamen aliquem moraliter malam actionem adeo callide texisse, ut analogo rationis primum indifferens, vel omnino bona visa sit; sed fuisse dignitatis in eodem pulcrae, abstinere ab eiusmodi fraudibus, qui, nisi insigniter bonus, vir tamen bonus haberi voluerit;

pone fraudes ipsas non detegere analogon rationis, nisi huius auxilio, sed detectis fallaciis, etiam sensitive manifestissimum esse, dedecere easdem talem personam, quam cogitaturus in se susceperat: eiusmodi subtile vitiorum venenum propinare, si non directo propter falsitatem cogitationum ipsam aestheticam, tamen propter turpem defectum dignitatis S. XV. in fucatis malorum lenociniis turpitudinis damnabit ipsum forum aestheticum, §§~435, 445.