Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 465

Sunt tamen et aesthetice fugienda contra moralem strictius dictam pulcre cogitandorum possibilitatem pugnantia, §~435. directo quae coniungit Claudianus de IIII. cons. Hon. 278. Neu dubie suspectus agas, neu falsus amicis.

1) Ne per omnem tuam, venustam quam velis, meditationem ambiguus data opera videaris, inter virtutem et vitium, ut spectatoris analogon rationis satis pro suis viribus attendens determinare sibi satisfaciendo, saltim in fine, tamen non possit, quarum sis partium, an earum, quae bonos, qui censentur mores ordinario, tueri, an earum, quae malos ordinario habitos commendare nituntur.

Sic enim dubie suspectus bonis, dubie placens malis, ne horum quidem calculum feres, Quibus ergo pulcer es?