Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 468

Immisceantur pulcre cogitatis, quae non habeant rationem et corollaria, quae, qualia, quanta philosophus iure postulaverit, quibus tamen nexus utrinque non desit, qualem quantumve postulare solet analogon rationis eorum, quorum potissimum gratia scribis: irrationalitas eiusmodi inconnexorum non arguetur falsitatis aestheticae, §~445.

Desideretur autem et ille nexus, ea cohaerentia, qualem et quantam desiderat analogon rationis in iis, quae probat, damnaberis confestim falsitatis aestheticae §~437. Neu quid medios intercinat actus, Quod non proposito conducat et haereat apte.