Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 470

Falsitates generales omnes, quatenus sensibus et analogo rationis percipi possunt, sunt etiam aestheticae, §§~440, 445. Quas autem esse tales sola ratio et intellectus purior detexerit, aestheticae falsitatis notam non ferent, nisi vel iis propinentur, quorum convicta de contrario penitus ratio discutiat repente speciem veri, quae superest, omnem, vel comitante dignitatis probitatisque defectu deturpentur. §§~464, 467.

Quo gravior et periculosior est error in notionibus iisque, quae multis applicari temere possunt, hoc magis serio sibi prospiciat in generalibus etiam aestheticus, ne tacitas preces secum ante pulcram meditationem fudisse videatur: Pulcra Laverna, Da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, Noctem peccatis et fraudibus obiice nubem. Hor. ep. I. 16, 60.