Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 477

Iamque reor aliqua ex parte manifestum esse pulcre cogitaturum veritatis amicum esse quidem semper, S. XXVI. neque tamen vel illius abstractissimae de universalibus, §~440. vel illius strictissimae servum esse, §~441.

Exit in immensum foecunda licentia vatum, Obligat historica nec sua verba fide. Ov. Am. III. 12. ubi multa exempla congeruntur confirmatura sententiam huc facientem:

Non, ut testes, mos est audire poetas.

Ut enim tandem omnibus videar perspicue scribere, §~471. venustius ingenium, Quando ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum,

illius Musa memor §~467, censoribus aestheticis est Splendide mendax, et in omne virgo Nobilis aevum.