Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 478

Quousque tandem abutere patientia nostra? quamdiu nos etiam furor iste tuus eludet? Quem ad finem sese effraenata iactabit audacia?

Tune vero magister veritatis logicae ac ethicae publice constitutus mendacia commendes, velut aliquando splendida, et falsa veris miscere, tanquam operam maximopere nobilem? Hac ego circiter ratione videor audire mihi quosdam obloquentes ex schola, quam pinxi, §~279.

Sed sedatis animis, boni viri, revertamur ad nostrum, quod vos nonnunquam male habet; phlegma philosophicum. De salute Graeciae res non agitur. Interim tamen longa est iniuria, longae Ambages, sed summa sequar fastigia rerum.