Nocturnos lemures, portentiaque Thessala rident aliqui. An sciant, quare, an nesciant, non curabit aestheticus. Sufficiet ipsi spectatoribus eiusmodi, quicquid est utique spectrorum artiumque, quas male magicas dicunt, adeo ridiculum videri per analogon rationis,
ut in visionibus eiusmodi nihil apud eosdem restet elegantis verisimilitudinis, hinc ob hoc solum removebit ex oculis talia omnia falsi similia iis, quorum maxime caussa scribit.
Si tales fuissent Virgilio, astrologiam iudiciariam, uti nunc plures, susque deque habentes, non ille, profecto, scripsisset. Solem quis dicere falsum / Audeat? Ille etiam caecos instare tumultus / Saepe monet, fraudemque et operta tumescere / bella. Georg. l. I. 463.
veritus, ne quis eorum regereret, non solem falsum dicimus, sed te falsum ex eiusdem colore veraculum. §~489.