Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 491

Aliquam necessitatem aestheticam iam aliquando subinnuimus non ea solum exhibendi, quae completa certitudine vera sint et strictissime. Nunc locus est quasdam harum necessitatum commemorare.

1) Sit cogitandum aesthetico, qui pansophus esse non obligatur, multo minus omniscius, de rebus, quarum veritatem metaphysicam complete non novit, §~423. 2) Obveniant ipsi cogitanda, quorum veritatem strictius logicam demonstrare rigide nequeat. §~424.

3) Occurrant, de quibus ne aesthetice quidem sit complete certus, §~427. 4) Incidat in cogitanda talia, quorum exacta veritas horizontem distinctionis non egrediatur, quo melius ipsi cognita est, hoc certior, eam non esse captui eorum commodam, quibus potissimum cogitat. §~429.

in his casibus omnibus confugiendum erit ad aliquam verisimilitudinem. §~479.