Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 492

In casu primo erant Romani paene omnes, si ad illos dirigebatur quaestio: Parvum est, quod scire laboro. / De Iove quid sentis?

In secundo putaverim Iopam fuisse canentem; Aen. I. 748. Quid tantum Oceano properent se tingere / soles / Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

In tertio fuit illa Virgilii, quae ecl. VIII. 106. Adspice, ait, corripuit tremulis altaria / flammis / Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse, bonum sit, / Nescio quid, certe est, et Hylax in limine / latrat. / Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia / fingunt?

In casu quarto erit philosophus accuratior saepius ea themata moralia tractans aesthetice, quae ex Horatio adduxi §~126.