Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 499

12) Quando de generalibus et per abstractam notionum regionem, veritas logica, vel ita latet in fundo, ut ne per intellectum quidem et rationem pulcre cogitaturi, inde erui possit, aut altius longiusque petita saltim tuis praecipuis obiectis personalibus videbitur, nisi omnino falsa,

quoniam ea non continet, quae fieri solent, et quorum habent intra mentem anticipationes; altera autem opinio de iisdem generalibus, quae cum priori sententia simul esse vera non potest, innocuis tamen rationibus, et absque dolo malo, sine fraude nefanda, commendari potest, §~470.

popularior et veri maioris aliquid spirans, §~440. e. g. Quanquam logice verum est aliquam salutem publicam non sine bello et per arma vere parari: tamen Nulla salus bello.

Quanquam sunt, qui omnia horrent, praeter ignavum otium, et omnia, quae supra se deprehendunt, nihil ad se pertinere iudicant, ex animi sententia, tamen Nil mortalibus arduum est, / Caelum ipsum petimus stultitia.