Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 500

13) Ipsum veritatis studium, quod esse potest, maximum mentiri nonnunquam, i. e. facillime falsa, aut ea cogitare cogit, quae num logice strictissimeque sint omnino vera, ipse nescit, aestheticum.

Pone eum exacte cognitum verum cogitare posse admodum abstractum, generale, et universale, $=$ circiter $20^$. Pone ipsi venire in mentem determinatioris, minus generalis, minus abstracti; quod salva reliqua pulcritudine posset priori substituere.

Sint in hoc 40 varia. De decem ex iis aut dubitet, an omni modo vera sint, aut omnino videat ea non esse purioris ad rationis examen defendenda, licet non dent falsitatem aestheticam, S. XXVIII.

Reliqua 30 probe conspirent ad principia veri catholica, praesertim quatenus analogo rationis patent, et simul maiorem, ac prius, ubertatem, dignitatem, lucem e. c. dent themati, ac prius logice verum et complete certum; $= 10^$.

In hoc casu prius eligens dabis verum $= 20^$. Posterius praeferens exhibes verum ad minimum $= 40^ - 10^ = 30^$. Hinc ipsum veritatis studium ad posterius falsum priori vero praeponendum impellere potest, §~441.