Hinc Horatius ex poemate tantae famae, ac Ilias est, rectius putat particulam aliquam diducere, A.P. 130,
Quam si proferres ignota indictaque primus.
Hinc denominationem sumsi fictionum, de quibus §~518. Quales si quis tamen audeat, illum monet:
Si quid inexpertum scenae committis, et audes, / Personam formare novam, servetur ad imum, / Qualis ab incepto processerit et sibi constet. / Difficile est proprie communia dicere;
quod mihi sic videor recte interpretari: Veritates generales, quas nemo sibi videtur ignorare, primum in exemplo aliquo singulari sistere satis pulcras,
quod nemo adhoc ante nos ex parte venustius pinxerit, prorsus adhuc ignotum: illud vero maioris est difficultatis, ac multis videatur,