Fictio poetica, quae prae se quidem fert analogiam, nescio quam, cum mundo poetico, neque tamen multo post contra eandem, quam suam fecerat, mundi illius regionem graviter impingit,
eidem contradicentia affirmans, contra eius ethos pugnantia,
quae fierent in eodem per casum purum, quae frustra fierent, quae seiungunt per eundem inseparabilia, spectatoribus obiiciens,
erit talis fictio Figmentum Anomalon.