Quintilianus, l. 4, narrationum tres enumerat species 1) historiam (veram strictissime, saltem a potiori) 2) fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo (strictissime dicta), sed etiam a forma veritatis (strictissimae) remota,
3) argumentum, quod (latissime) falsum, sed veri (strictissime talis) simile comoediae fingunt. Hinc etiam fabella est fabula nobis poetica, §~526.
Quamque fabulam argumentum dicit, eam vere esse fabulam omnes concedunt comici, plerumque tamen argumentum Comoediae, et recte quidem, est species fabularum, quas historicas vocavimus, §~527.
En! primum Terentii prologum: Poeta quum primum animum ad scribendum appulit, / Id sibi negotii credidit solum dari, / Populo ut placerent, quas fecisset, fabulas.