Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 530

Sicut itaque veritas vel strictissime dicta est singularis, (historica) vel heterocosmica, poetica, §~441, ita est etiam verisimilitudo aesthetica, §~483, dos pulcre cogitandorum universalis, §~22,

vel ea, in qua ne latissime quidem dicta falsitas appercipitur, verisimilitudo strictissime dicta (historica) vel ea, in qua latissime quidem sic dicta deprehenditur falsitas,

spectatoribus tamen amabili vigilantium somnio semel in alienum orbem delatis per elegantem cognitionem mediam, sic satis possibilibus alterius illius mundi semel suppositis,

omnia bene et apte cohaerent, sine vividius notabili repugnantia, hiatu, saltu, e.c. Haec est verisimilitudo heterocosmica (poetica).

Prior est fictionum et fabularum historicarum, poeticarum posterior, §§~509, 527.