Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 532

Hinc et concipi potest satis usitata fabularum divisio in probabiles et improbabiles.

Pone enim analogon rationis qualicunque fabulae verisimilitudine animadversa, §~530, velut excitari ad curatiores rationum in assensum vel dissensum ponderationes,

in rationibus assensus solas eas numerare, quae probent veritatem strictissime dictam, reliquas veritatis cuiuscunque rationes negligendo,

tunc paene solae fabulae historicae restabunt in bilance probabilium, reliquas omnes aut tantum non omnes sursum tollet improbabilium levitas.

Hinc fabula strictius probabilis erit, ad quam statuendam possibile huius mundi plus videtur rationis esse, quam ad id, ut ea mittatur in exsilium ex hoc mundo in heterocosmica, vel omnino in mundum fabulosum.

Fabula autem strictius improbabilis erit, ad quam non habendam in possibilibus huius mundi plus rationis esse videtur, quam ad oppositum, §§~485, 486.