Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 531

In iureiurando, quod habet Ovidius Met. III. 657: Per tibi (Pentheu) nunc ipsum, (Bacchum) nec enim praesentior illo / Est deus, adiuro, tam me tibi vera referre, / Quam veri maiora fide,

in quo ratio complete certo videt nihil iurari, rationis analogon videbit verisimilitudinem historicam, potuisse aliquem bonum et pauperem piscatorem a primis unguiculis aquae potorem, qualis Acoetes iurans pingitur,

orgiis et omni Bacchico apparatu in eum enthusiasmum rapi, ut talia bona fide iuret.

Poeticam autem verisimilitudinem tantum in sequentibus, si fictionibus heterocosmicis amabilia vigilantium somnia sequaris,

secundum analogiam mythologiae graecoromanae, mutatos reliquos, Bacchi raptores in delphinas, solum Acoeten a Pentheo nunc in vincula coniectum,

sed Sponte sua patuisse fores, lapsasque lacertis / Sponte sua, (fama est,) nullo solvente, catenas.