Acquiescamus in descriptione apud Quintilianum l. c. quando, argumentum, ait, (probans) est ratio probationem praestans, qua colligitur aliquid per aliud, et quae, quod est dubium, per id, quod dubium non est, confirmat.
Verum ohe! quae quanta postulat? Pergens: Debet nota esse, recte argumenta tractaturo, vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat. Hinc enim sunt, quae exorta dicuntur.
Verum interpretemur nota aesthetice et res omnes, de quibus pulcre cogitare instituas.
Generatim enim suo postulato satisfacere concedit ipse longum, impossibile, aut potius infinitum esse.