Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 543

Sed veniamus ad quaedam eiusmodi species argumentorum, non excussis denuo topicis, de quibus iam supra sic satis, S. X.

Habent in figuris dictionis Paregmenon, qua radicibus et origine cognata coniunguntur vocabula. e.g. Ov. de Ponto, II. 5.

Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris, / Ingenioque faves, ingeniose, meo.

Haec quoties fit argumentum probans, vel ex finitione per etymologiam, quam Quintilianus dicit, aut ex onomatologia desumtum,

vel illud de coniugatis, quod ridiculum putasset, nisi eo Cicero uteretur, fit figura sententiae, multa nonnunquam cum verisimilitudine adhibenda, §§~26, 539.