Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 559

Haec omnia bene se habent. Sed quale est illud obiectum, quod homo tam perfecta ratione contemplatur?

Universale quoddam ex individuis plurima maxima, fortissimis regulis convenientissima, pro suo quaevis modulo, complectentibus,

ceu notas differentiarum ad numericam usque plurimarum innumeras, ita ortum,

ut in his, in quibus veritas metaphysica determinatissima solis sit, quaeque perceptioni hinc perfectionem materialem generice maximam conciliarent, si perciperentur, ut individua,

1) abundantia ultra perceptionem, quae completa sit, abstrahantur,

2) maiora ac graviora, quam gradus est, qui in cognitione ponebatur, obiectum exaequante, abstrahantur

3) ea, de quibus data exacta cognitio non satis perspicit, an vera sint, nec ne, ne quid supersit cognitioni falsitatis, abstrahantur;

4) ea, quibus non opus est ad distinguendum, cum iis, quae clara fieri dato subiecto refugiunt, abstrahantur,

5) ea, quae dato subiecto nondum sunt complete certa, non demonstrabilia rigorose, in quibus superest formido oppositi, abstrahantur,

6) ea, quae movere in contrarium, assensum revocare, taedium etiam forsan creare possent, abstrahantur.