Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 560

Sic enatis disciplinarum scientiarumque humanarum obiectis, universalibus, §~559. utique perfecta, saepe pulcra, connascitur in animis solide doctorum veritas, etiam strictius logica.

Iam autem quaeritur, an tali universali sit aequalis veritas metaphysica, ac est huius individuo, quod sub eodem continetur?

Equidem arbitror philosophis apertissimum esse iam posse, cum iactura multae magnaeque perfectionis in cognitione et veritate logica materialis emendum fuisse,

quicquid ipsi perfectionis formalis inest praecipuae.

Quid enim est abstractio, si iactura non est?

Pari ratione ex marmore irregularis figurae non efficias globum marmoreum, nisi cum tanto saltim materiae detrimento, quantum postulabit maius rotunditatis pretium.