Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 561

Iam supponatur veritatis aestheticologicae studium aliquando ferri praesertim in perfectionem eiusdem materialem, §~558, et hinc amplecti obiecta veritatis metaphysicae, quae potest, determinatissimae.

Hic intentio non est dato consilio amputare per abstractionem cuiuscunque rotunditatis impedimenta, neque tamen est opis humanae determinationis omnimodae latissimum ambitum sibi complete signare;

data opera non praescinduntur magnitudinem intellectionis nostrae superantia, neque tamen omnia determinatarum rerum et paene vel omnino actualium pondera assequi et iustis momentis exaequare mens humana potest.

Non constituimus praescindere, quicquid ulla ratione falsi speciem posset induere, neque tamen in indefinitis eiusmodi obiecti tantum non singularis momentis verum ubique liquet.

Non est consilium omittere et prorsus in voluntarias tenebras relegare, quae requisitam aliquam claritatem non habent,

et tamen ad eandem singula momenta obiecti tollere vires, locus, tempus non permittunt.

Non animus est aliquantulum incerta prorsus omittere, neque tamen omnia cogitans rigorose demonstrare potest, quae obiecto determinatissimae veritatis conveniunt.

Multa, quae placeant, aut odio sint, praescindere non constituimus, neque tamen vires sufficiunt ad omnia sic exhibenda, ut efficaciter appetere, vel aversari certis deliberatisque decretis ea meditatus possit.