Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 573

Studium veritatis in aestheticodogmaticis, 5) ea lubentissime suis exponet, quae cogitaturus etiam certo novit logice vera, §~571.

per harmoniam facultatum cognoscitivarum inferiorum et superiorum, nunc exhibenda aesthetice vera;

si hoc non conceditur praeferet logice sibi probabilia, sibi logice improbabilibus, §~485. ob eandem harmoniam.

Haec aut iudicabit suis praecipuis spectatoribus iam etiam fore verisimilia, et in iisdem securus acquiescit;

aut suspicabitur, ea parum habitura apud hos verisimilitudinis.

In ultimo casu aut habet occasionem ad dandam suis verisimilitudinem argumentis venuste probantibus,

nec tunc latum unguem avellitur a vero, quod ipsi videtur, et suos potius ad suam sententiam attrahere laborat, quam ut cum iis contraria sentiat,

aut conciliare sibi probabilibus, suis quae sint sine dubio satis improbabilia, verisimilitudinem locus et tempus non permittunt.