Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 574

Si pulcre cogitaturus incidat in dogma sibi probabile, quod nec esse suis verisimile, nec a se iam tale reddi iisdem posse perspicit §~573.

amicus veritatis aut nec hoc, nec oppositum, spectatoribus verisimile, ponet, si licet ab utroque abstrahere,

aut, si ponendum est aesthetica necessitate alterutrum, multa cum gravitate perpendit,

an spectatoribus suis praecipue attendendis verisimile, sit forsan error, communis quidem, oppido tamen innocens,

an periculosior, et cuius fautores rei falsitatis moralis vel per indirectum agi possint ex merito. §§~470, 467.

In priori casu utetur opinione suorum, sicuti philosophi mathematicique fictionibus suis heuristicis,

in posteriori latissime potius falsum errans cogitasse videri volet, §~471.

quam ut conscientiam vel famam suam exponat futuro falsitatis moralis opprobrio, §~464.