Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 578

Nam definitiones statim, quando non exasciantur ad logicae artis severas regulas,

aut in descriptiones iterum pulcras affabre resolvuntur,

propositiones generales si enthymematice omissis iudiciis intuitivis, ex quibus formatae sunt, tamen exhibentur, ut experientiae,

non axiomata solum et postulata secundaria miscentur primariis,

sed et theoremata multa et problemata indemonstrabilium instar sumuntur,

aut probantur saltibus logice illegitimis, etiamsi pulcris, formis crypticis,

de quibus convincendus non sit complete certus, interim elegantibus et oratoriis,

scholia si regnant, et plurimum absorbent loci:

quid aliud ex tali meditatione, si vel maxime complete certum thema habeat, nunc prodibit, nisi dogmatica verisimilitudo? §~577.