Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 579

Si locus permitteret, uberius ex historia philosophica posset ostendi confusionem huius dogmata cogitandi generis et accurate logici ac intellectualis §~568. fontem esse,

ex quo 1) philosophi et omnes paene reliqui eruditi tot per saecula soliditate et certitudine superati sint a mathematicis,

quibus sua suis exponendo semper verum fuit intellectum et rationem praesertim instruere, non promittendo solum, sed et praestando.

2) Platonis, haec duo cogitandi genera semper combinantis, ne dicam confundentis, discipuli, in tantam lapsi sunt incertitudinem,

exceptis Aristotelicis, quorum praeceptor acroamaticis suis scriptis ostendit,

quantum intersit inter logice verum, et aesthetice verisimile, si philosophemur.

3) Aeternae dogmaticorum scepticorumque, et nunc his, nunc illis viciniorum, lites. §~9.